Perutilis esse potest sequens Missa tali tempore pestis. Haec Missa dici potest die XXIV Februarii ut votiva privata, paramentis violaceis adhibitis, cum tono feriali si cantus adhibeatur, sine Gl. et Cr. et cum Ben. Dno. in fine, cum comm. vigiliae S. Matthiae, 3a oratio ad poscenda suffragia Sanctorum, et Ultimo Evangelio vigiliae. Dici tamen nequit ut votiva privata in festo S. Matthiae, et per totam Quadragesimam. Ut votiva sollemnis pro re non gravi cani potest etiam in Quadragesima, non autem in feria IV Cinerum, in dominicis et in omnibus festis duplicibus, ut supra, additis tamen commemorationibus sive orationibus de tempore prout dies requirat.
Ut votiva vero sollemnis pro re gravi, tantum ex concessione sive jussu Antistitis, cani potest etiam in Quadragesima, praeterquam feria IV Cinerum, in diebus dominicis et in duplicibus I classis. Quo casu utitur tono sollemni, dicitur Credo, et commemorantur tantum duplicia II classis vel festa Domini, si in kalendariis particularibus aliqua sint.
In dioecesibus ubi ab Ordinario imperatae sunt preces pro vitanda pestilentia, orationes hujus missae dicuntur quotidie post omnes orationes quas officium requirit, non omissis orationibus de tempore, praeterquam in duplicibus I classis et in dominica palmarum.
Nessun commento:
Posta un commento