Davide in preghiera. Illustrazione ai sette salmi penitenziali in Jean Fouquet, Heures d'Etienne Chevalier, 1452-60 c.a., British Library (London) |
Pro
summa pietate mei miserere rogantis,
Alme Pater miseris qui pius esse soles.
Lugentemque tuum gaudia sua crimina servum
Aspice, proque
tuo tolle favore Deus.
Turpiter offendi nimio tua numina lapsu,
Jamque premor sceleris præ gravitate mei.
Nunc pia Summe parens tua me clementia servet
Utque soles
maculas ablue, quæso, meas.
Mens oblita tui te solum crimine læsit,
Coram teque nefas est operata malum.
Omnis ut agnoscat te vera fuisse loquutum
Mundus, et injusti constituisse nihil.
Insuper ut vincas, si quis quasi sanctus et infons,
Tecum judicio cernere forte velit.
Ecce fui gravida natus peccator ab alvo
Matris et invitus jam grave pondus eram,
Fallax namque tibi neque falsus sermo probatur,
Utpote qui veri cultor es atque pater.
Nota mihi sophiæ fecisti dona latentis,
Delicias animi quæ mihi ferre solent.
At miser indignus me tanto munere dicar,
Te precor hæc lapsus vulnera pelle mei.
O pater hyssopi si me conspersus herba,
Protinus a facto crimine mundus ero.
Rursus et amissæ bonitatis laveris unda,
O Deus albentis jam nivis instar ero.
Fac lætus hilaris nostras sermonibus aures,
Et præstes animo gaudia sana meo.
Sic mea jam variis confecta doloribus ossa
Subilient veteris mole levata mali.
Vultus verte tuos ne perfida crimina spectent,
Sic mea pro votis facta nephanda premes.
In me conde Deus puri domicilia cordis,
Sanctaque da rursus me tua jussa sequi.
Tuque mei sporcas renova rogo corporis ædes,
Ut sit in his recti flaminis alma domus.
Da pater hos humiles aliquid valuisse precatus,
Ac liceat vultus ante stetisse tuos.
Majestatis enim facie si priver, et a me
Verterit ille suam Spiritus almus opem.
Sorte sub adversa quis me solabitur ægrum,
Vel quis, subsidium, qui ferat alter erit?
Me super ergo pii placidissima lumina vultus
Pande, nec aversa fronte repelle reum.
O mihi vera tuæ modo gaudia redde salutis,
Et mihi lætantis suggere cordis opes.
Mirifico nostrum confirma flamine pectus,
Artis ut ignaro Palladis arma ferat.
Doctus ab hoc alios via quæ sit eunda docebo,
Oppressos vitiis quos malus error agit.
Mox ita conversus, sua crimina fœda retractans,
Impius officio te revertente colet.
Nunc Deus ergo levet tua me miseratio lapsum,
In te fixa mihi spesque salusque sedet.
Crimen in insontem patratæ cædis alumnum,
Ætherei rector quæso remitte poli.
Justiciam sic lingua tuam mea grata sonabit,
Nec memor haud poterit muneris esse tui.
Constrictum rursus laxabis guttur ad odas,
Atque dabis sacrum me tibi ferre melos.
Rupto etenim nexu quo me scelus ante ligarat,
Non potero laudes non memorare tuas.
Ac tua per varias dicam præconia gentes,
Teque canam nostri qua patet orbis iter.
Ipseque jam ferrem structas holocausta per aras,
Officii velles si modo tale genus.
Non animalis enim mactatis sanguine gaudes,
Igne nec accenso thura Sabæa placent:
Sed magis his animos præfers sua crimina flentes,
Anxia proque sacro munere corda capis.
Nec tu despicies torvo pia pectora vultu,
Nec tibi mens humilis non placuisse potest.
O humiles igitur placata mente querelas,
Suscipe pro sancta sancte Sione Deus.
Ut laceris iterum Solymis sua mœnia surgant,
Perstet et in longos urbs tibi chara dies.
Rex tunc justiciæ tibi victima cæsa placebit,
Araque tum vitulum plena cruore fluet.

M.P. GELLERUS, Septem psalmi poenitentiales elegiaco carmine redditi, Ingolstadii, 1578
Interpunctionem atque graphiam originales servavi, erroribus orthographicis quos humanistae committere solebant inclusis, exempli gratia charus pro caro (juxta erroneam paretymologiam a graeco sermone χάρις) vel nephas pro nefas (paretymologia haec quoque, ad graecum sermonem reducendo latinissimum verbum).
Ad v. 7 servet correxi: serveit Gellerus.
Nessun commento:
Posta un commento