martedì 12 novembre 2019

Per l'acqua alta eccezionale



Ant. Sub tuum praesidium confugimus,
Sancta Dei Genetrix,
nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus,
sed a periculis cunctis libera nos semper,
Virgo gloriosa et benedicta.

V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus. Oratio.
Defende, quaesumus Domine, beata Maria semper Virgine intercedente, istam ab omni adversitate civitatem; et toto corde tibi prostratam ab hostium propitius tuere clementer insidiis.

***

Ant. Beate Sancte Marce, Evangelista Domini,
subveni supplicanti populo.

V. Ora pro nobis, beate Marce.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus. Oratio.
Interveniente, Domine, beato Marco Evangelista tuo, Urbem ejus quae corporis praedulce pignus possidet, protege; ut pulsis procellis quas invidus rex Averni provomit, stet firma et secura.

***

Ant. Da pacem, Domine, in diebus nostris,
quia non est alius qui pugnet pro nobis,
nisi Tu, Deus noster.

V. Fiat pax in virtute tua.
R. Et abundantia in turribus tuis.

Oremus. Oratio.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium sublata formidine, témpora sint tua protectióne tranquilla. Per Dóminum.


Beata Virgo Dei Genetrix in templo praesentata cuique nuntiavit Gabriel Archangelus, Sancte Marce Evangelista Domini fidelis, Sancte Laurenti Justiniane Protopatriarcha, Sancti Theodore Amaseae ac Theodore Heracleae magni Martyres, Sancti Hermagora et Fortunate Martyres Christi, Sancte Magne Episcope, Sancte Petre Orseole Dux atque Anachorita, Sancte Roche, Sancte Pii Decime, Sancte Hieronyme Aemiliani, Sancte Joseph beatae Virginis sponse, Sancta Anna ejusdem Virginis Mater, Sancte Philippe Neri, Sancte Francisce Assisiensis, Sancte Bernardine Senensis, Sancta Marina Virgo ac Martyr, Sancte Johanni Nepomucene Presbyter ac Martyr, Sancte Antoni de Padua, Sancta Justina Virgo ac Martyr, Sancta Maria Magdalena poenitens, Sancte Michael Archangele, Sancta Lucia Virgo ac Martyr Siracusana, sanctique et beati omnes Venetiarum patroni, intercedite pro nobis et pro civitate saepe vobis pie commissa, ab omnibus eam tuentes insidiis atque calamitatibus. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

1 commento:

  1. It is terrible to see the damage caused by this latest flood - especially to the beautiful Basilica of San Marco. I shall offer up two Masses here in London, on the 13th. and 14th., to correspond with those being held at S. Simeone Piccolo, for the deliverance of the city from further destruction.

    RispondiElimina