CALENDARIO DELLA SANTA, PATRIARCALE, PRIMAZIALE E METROPOLITANA ARCIDIOCESI DELLE VENEZIE
23 gennaio
San Giovanni l'Elemosinario,
Vescovo di Alessandria e Confessore
paramenti bianchi - doppio - Messa "Dispersit"
Comm. di S. Raimondo da Peñafort conf. e di S. Emerenziana virg. et mart.
*******
Ἐν τῇ ὑπομονῇ σου ἐκτήσω τὸν μισθόν σου Πάτερ, Ὅσιε, ταῖς προσευχαῖς ἀδιαλείπτως ἐγκαρτερήσας, τοὺς πτωχοὺς ἀγαπήσας, καὶ τούτοις ἐπαρκέσας. Ἀλλὰ πρέσβευε Χριστῷ τῷ Θεῷ, Ἰωάννη Ἐλεῆμον μακάριε, σωθῆναι τὰς ψυχὰς ἡμῶν.
Nella Vostra pazienza avete guadagnata la Vostra ricompensa, o Beato Padre, avete incessantemente perseverato nelle preghiere, avete amato i poveri, e avete provveduto loro. Ma dunque, o beato Giovanni il Misericordioso, supplicate Cristo Iddio perché sian salvate l'anime nostre.
(Apolytikion di San Giovanni il Misericordioso)
*******
VITA DEL SANTO
*******
Proprio della S. Messa di S. Giovanni l'Elemosinario
Introitus
Ps. 111. Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in saéculum saéculi: cornu ejus exaltábitur in glória. Ps. 40. Beátus, qui intélligit super egénum et páuperem : in die mala liberábit eum Dóminus. Glória Patri.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui beátum Joánnem Confessórem tuum atque Pontíficem insígnis in páuperes misericórdiæ virtúte decorásti : quaésumus; ut in omnes, qui te deprecántur, divítias misericórdiæ tuæ benígnus effúndas. Per Dóminum.
Et fiunt comm. S. Raymúndi de Peñafort Conf., et S. Emerentiánæ Virg. et Mart., ut in Missali.
Epistola
Léctio libri Tobíæ c. 4
Ex substántia tua fac eleemósynam, et noli avértere fáciem tuam ab ullo páupere : ita enim fiet, ut nec a te avertátur facies Dómini. Quómodo potúeris, ita esto miséricors. Si multum tibi abundánter tríbue: si exíguum tibi fúerit étiam exíguum libénter impertíri stude. Praémium enim bonum tibi thesaurízas in die necessitátis. Quóniam eleemósyna ab omni peccáto, et a morte líberat, et non patiétur ánimam ire in ténebras. Fidúcia magna erit coram summo Deo eleemósyna ómnibus faciéntibus eam.
Graduale
Eccl. 44. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
V. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Alleluja
Allelúja, allelúja.
Ps. 111. Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in saéculum saéculi.
Allelúja.
Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 111. Beátus vir qui timet Dóminum, in mandátis ejus cupit nimis. V. Potens in terra erit semen ejus, generátio rectórum benedicétur. V. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.
Evangelium
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam c. 6.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Estóte misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est. Nolíte judicáre, et non judicabímini: nolíte condemnáre, et non condemnabímini. Dimíttite, et dimittémini. Date, et dábitur vobis: mensúram bonam, et confértam, et coagitátam, et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum. Eádem quippemensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis.
Offertorium
Ps. 88. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum : manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
Secreta
Sancti tui, quaésumus, Dómine, nos ubique lætíficent : ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.
Et fiunt commemorationes, ut supra.
Communio
Luc. 12. Fidélis servus et prudens quem constítuit Dóminus super famíliam suam : ut det illis in témpore tritici mensúram.
Postcommunio
Præsta, quaésumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Joánne Confessóre tuo atque Pontífice, beneficia potióra sumámus. Per Dóminum.
Et fiunt commemorationes, ut supra.
Nessun commento:
Posta un commento